# Amoenitates academicae. Vol. 3 103

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, NOMINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/103

PETALA in plurimis speciebus sunt peltata & quasi glandulae, quae secernunt liquorem quen dam: Euphorbia corollata 38 satis superque ostendit, has peltas esse petala, tamque manifesta, ac in Lino. Petala, qua maximam partem integra 39. 42. 44. 47. sunt, sed in Euphorbia 9. sunt palmata, in aliis lunata, 39. 44. in aliis ovata, in aliis orbiculata. Capsula in quibusdam glabra, 27. 29. 30. 42. 51. in aliis autem hirsuta 39, aliis verrucosa. 32. 47. 50. Flores sunt plerumque herma phroditi, in multis tamen ex umbellatis, sunt primi Flores umbellae universalis & partialis masculini 43. 44. 47. 52. & in ulteriori dichotomia bermaphroditi; quid quod tum in uno flore sunt quatuor, in altero vero quinque petala. Character itaque essentialis consistit in capsula tricocea, cum Calyce, qui ex summis dentibus petala producit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
