Latin
STRUCTURA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 104
Unproofread scanNot analysed yet
Species Indicae, illae in primis, quae extra Tropicos crescunt, caulibus sunt ornatae dichotomis, &floribus minime umbellatis, sed earum petala sunt prae aliis magis distincta, &habent folia opposita, quaeque etiam magis procumbunt. Illae vero, quae intra Tropicos habitant, aphyllae plerumque sunt, iisque sunt flores sessiles, adeo ut, quando caulis consideretur tanquam radix, conspicienti simplicissima herba, constans tantummodo flore, in caudice adscendente erigitur, sine foliis, caule &fulcro ob oculos versetur. CLASSIS NATURALIS. EUPHORBIA est medium, quod intercedit Cambogiam &Dalechampiam. Omnes ejus, quae mihi innotuere species, succum habent lacteum, eumque in plurimis corrodentem, licet ita nominata Esula dulcis 35 abhinc a quibusdam liberetur, qui eam oleraceam proclamant; Certum tamen est, me nullam harum primus edere velle, quia succus harum eandem in nostrum corpus habet vim, ac Aqua Fortis in Ferrum, nempe, ubicunque nos tangat, atque superveniat, corrodit. EUPHORBIUM Isnardi in Act. Parisinis. TITHYMALUS Tournefortii TITHYMALOIDES Tournefort. &ESULA Rivini, in unum genus a Cel. D. Praes. optime sunt redacta; quia limites in natura frustra quaereret ars, nisi Creator O. M. illos ordinasset. Quaedam enim Euphorbiae species adeo nudae sunt, ut nemo, sat validis argumentis nixus, certe dicere valuerit, an foliosae sint nec ne, quam ob caussam haut immerito seminudae audiunt. Haud aliter, ac si Tithymaloides sola esset irregularis, cum tamen certum sit, calycem in pluribus non tantum basi ab inferiori latere magis gibbum existere, sed etjam margine in dentes dividi inaequales, existente scilicet inter duos denticulos hiatu latiore. MORISONI methodus Tithymalorum. Hist. Capsula sempervirentes laevi, perennes sylvatica Characias Serrata Dendroides heterophyila Tirucalli Cotinifolia Tithymaloides myrsinites Paralias Esula deciduifoliae Cyparissias annuae alternifoliae Lathyris segetalis exigua helioscopia Peplus oppositifoliae thymifolia Peplis Chamaesyce verrucosa, Perennes, fibrosaepalustris hyberna verrucosa spinosa tubedulcis tuberosae Apios Annitae Platyphylla Caput medusae Spinosae, succulentae, foliosae neriifolia officinarum nudae cereiformis