Latin
MEDICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 133
Unproofread scanNot analysed yet
PRAESES, Materiam Medicam nobis dedit, eorum locupletissimam Medicaminum, quae praesertim ex Regno Vegetabili colligantur, quaeque in Pharmacopoeis nostris merito recondantur. Nec opera sua defuit Medicinae Adjunctus Experientissimus D. D. SIDRέN in iis juxta eruendis, quae ex regno Animali eliciantur salutis praesidia. Cum vero tertium adhuc reliqvum sit Naturae Regnum, videlicet Lapideum, quodque manum satis largam nobis porrigere videmus; me operam prorsus non inutilem navasse existimaverim, si ejus Materiem Medicam, saltim quâ simplicia, specimine Acadamico explicare adgrediar. Et quo hoc fieret concinnius, cumque prima palmariaque sit cognitio specierum, Nob. Din. PRAESIDIS Systema Naturae, atque Experientissimi Celeberrimique Dn. D. Profess. J. G. WALLERII Mineralogiam sequi consultissimum duxi. Quae nobis praebet hoc Regnum medicamenta, reliquis duriora deprehenduntur ut plurimum; quaeque cum a vitae viribus difficulter superari videantur, nec in alimentum Corporis facile deduci queant, pleraque nomine Medicamentorum heroicorum venere, atque in iis potissimum casibus propinari sveverunt, quibus renqua vix suffectura putarunt Viri, praxi Medica Celeberrimi; scilicer rati Ubi durus nodus durus cuneus. III. Majorum haud pauci, plus superstitioni velisi. cantes quam arti, in Pharmacothecas ingesserunfarraginem Lapidum, tam Petrarum quam Fossilium quorum plurimi parum vel omnino nihil Rei Medicae adtulerunt incrementi, quippe qui odoris &saporis expertes, nec solvuntur, neque aliam ullam habent vim exploratam, nisi forte ab astris, quod fictum &a veritate alienum. Sunt autem Minerae a salibus, sulphuribus &metallis participantes, praesentis in primis instituti. Ex his vero quot deinceps quantaque medicamenta nobis paremus, edocet nobilissima artium Chemia, nostro aevo cultissima &ad fastigium fere evecta. Ast ne nimis excrescat opus Exercitiumque meum exsuperet vires, praeparata Chemica heic omittere cogor, quorum videlicet praeparatio atque vis &efficacia nec hujus est loci; suffecerit mihi si simplicia lapidesque satis enumeraros dedero.