# Amoenitates academicae. Vol. 3 158

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PHARM. BOLUS ARMENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/158

XXXVII. TORDI EX ITL, PRAESIDE DiN. DOCT. CAROLO LINNAEO, PRO GRADU DOCTORIS Quos Publico Eruditorum examini modeste submisit SVENO BRODD, Phil. Magister W- Gothus. Vpsaliae 1752. Jan. 11. PRAEFATIO. VUlta in nostrum usum concessit Deus, nihil tamen naturae humanae ita est amicum, quin idem nobis obesse possit, si perversus ejus fuerit usus, Varia, divisa quasi opera, qvam sustentant, consumunt quoque, vitam; quid? quod, haec se ipsam tempore delet, eaque vivere tandem naturaliter desistimus. Aër corpora nostra ambit, sine eo vivere, si modo tempus illud exceperis, quo in utero materno versamur, nobis datum non est; eum inspiramus & exspiramus, unde, quae in nobis ferimus sanitatis obstacula, non raro ei debemus. Hic aër mutatur qua quietem & motum, elasticitatem, gravitatem, salubritatem, humiditatem, siccitatem, calorem & frigus &c; Frigidus si quos alios, certe natos in hac plaga boreali, exercet. Hyeme concutimur, nec diu aestivis pascimur deliciis; nec hyemem, ut multi Meridionales, frigore levi & imbribus saevientem, sed alio etiam prolixo comitatu stipatum, quem infra considerabimus, tolerare nobis est necesse. Quae itaque bona & incommoda hyems nobis adferat, non aeque facile explicabit is, cui contigit sub mitiori coelo spirare, ac ille, qui in nostra Zona frigida versatur. Bono c. DEO mihi proposui: Morbos ex frigore hac lege proponere, ut primo tradam hyemis historiam & phoenomena praecipua; tum morbos potiores, quos inter nos producat, atque quomodo hos evitare & per curam Medicam profligare possimus. Benignum tuum judicium in meos conatus C. L. vehementer expeto & exspecto.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
