Latin
CAPUT PRIMUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 159
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Hyemis historia &phoenomena. T aestatis modico calore omnia refocillantur; Herbae amoenitatibus abundantes de terrae gremio prodeunt, incrementa capiunt &florescunt; ita hyeme saeviente deflorescunt illae, exceptis Muscis &Algis multis, exteris nationibus raris, ut nobis sunt vulgares, quibus gelu ita favet, ut in eo optime florescant. Dicto tempore Insecta plurima moriuntur; Aves calori magis amicae pristina relinqvunt domicilia atque meridionales petunt terras, quo ab aëris vehementia magis tutae, sint. Ursus, Meles Erinaceus, Talpa hibernacula sua ad finem octobris introeunt; in mense Martii revertuntur. Vespertilio sub hyeme quasi mortuus jacet absque circulatione humorum in partibus corporis exterioribus &Mus alpinus Plinii sopore per hyemen ita obruitur, ut, teste Celeb Reaumurio, licet excitetur, mox obdormiseat. Hinc pingviora facta haec animalia, defenduntur multum contra famem &frigus, calculum vesicae urinariae, ob nimiam quietem, raro evitantia. Cyprinus Fn. 321 luto se immergere fertur, quando gelu terram invadit; Hirundines excipiunt ima lacuum, reddunt easdem mitiori coelo. Quadrupedum vellera pilos gerunt hoc tempore densiores &praestantiores. Anas Fn. Su. 90. a) Fringilla foem. Fn. 199, Tetrao Fn.