# Amoenitates academicae. Vol. 3 159

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CAPUT PRIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/159

CAPUT PRIMUM. Hyemis historia & phoenomena. T aestatis modico calore omnia refocillantur; Herbae amoenitatibus abundantes de terrae gremio prodeunt, incrementa capiunt & florescunt; ita hyeme saeviente deflorescunt illae, exceptis Muscis & Algis multis, exteris nationibus raris, ut nobis sunt vulgares, quibus gelu ita favet, ut in eo optime florescant. Dicto tempore Insecta plurima moriuntur; Aves calori magis amicae pristina relinqvunt domicilia atque meridionales petunt terras, quo ab aëris vehementia magis tutae, sint. Ursus, Meles Erinaceus, Talpa hibernacula sua ad finem octobris introeunt; in mense Martii revertuntur. Vespertilio sub hyeme quasi mortuus jacet absque circulatione humorum in partibus corporis exterioribus & Mus alpinus Plinii sopore per hyemen ita obruitur, ut, teste Celeb Reaumurio, licet excitetur, mox obdormiseat. Hinc pingviora facta haec animalia, defenduntur multum contra famem & frigus, calculum vesicae urinariae, ob nimiam quietem, raro evitantia. Cyprinus Fn. 321 luto se immergere fertur, quando gelu terram invadit; Hirundines excipiunt ima lacuum, reddunt easdem mitiori coelo. Quadrupedum vellera pilos gerunt hoc tempore densiores & praestantiores. Anas Fn. Su. 90. a) Fringilla foem. Fn. 199, Tetrao Fn.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
