Latin
CAPUT PRIMUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 164
Unproofread scanNot analysed yet
Gravius algorem patiuntur animalia viribus exhausta &fame laborantia; hinc nunquam videmus Passeres hyeme mori, nisi praecesserit ea inedia, ut ventriculus eorum cibo vacuus sit; Ideo in usu quoque est proficiscentibus hyeme, sufficienter edere &frigidam cerevisiam, quae plus, quam tepida calefacit, bibere. Male autem valent illi gelu saeviente, qui delicate vixerunt; corpus insana veneris dulcedine debilitarunt; aquae calidae potum, qui a Thea nomen habet, nimis amarunt; Melancholici, Hystericae &alii, morbis chronicis, laborantes. Poenas temeritatis suae luunt iter facientes in frigore, quando liquido illo igne, vino combusto, valide &subito ad calorem cogunt naturam, praeterquam enim, quod sangvis hinc aptus reddatur ad coagulationem, solida durescant, quod ex corporibus spiritui vini immersis experimur &Polypis in vasis sangviferis generandis occasi o detur, debilitant ita, &refrigerant post breve, corporis vires, ut huic hosti externo obicem po nere non valeant. §. VII. Quando frigus nostram plagam invadit sequentem videmus in Natura Metamorphosin. Ut fluidum in thermometro ad 32 grad. depressum est, incipit AQUA conglaciari &crystallos quasi in superficie emittere; indurescit Glacies &vitri instar perlucida fit; si frigus per aliquod tempus continua t, crassescit &rigidior evadit, potissimum autumnalis, ut in hanc proficisci &sat gravia pondera nobiscum ferre possimus. In frigore vehementi rimas agit indeterminate cum sono, qui suo fragore imitatur tormentorum bellicorum.