Latin
CAPUT PRIMUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 166
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo olea destillata a suo phlegmate liberare possumus. Vulgum tenet haec opinio, cerevisiam posse a conglaciatione conservari, si aqua in Cella posita fuerit, quae, quidquid est frigoris, ad se trahere putatur. Pro certo habemus ova conglaciata aquae immersa, citius, quam alias, exuere frigus &particulas aquae sibi contiguas in crustam glacialem convertere, quod tamen nec lapides nec ferrum, judice Boyleo, summe licet refrigerata, faciunt. Non omnis glacies eandem habet soliditatem: alia est fistulosa &crystallos magis distantes habet; Bullas copiosas alia possidet, ad quas aër inclusus aliquid confert, licet in glacie in vacuo formata quoque inveniantur, sed non ita copiosae &magnae. Solvitur glacies calore solis, si huic interponitur humiditas quaedam aëris; facilius Aqua Forti, Oleo Victrioli &in vacuo, difficilius Oleo Olivarum &in aëre sicco, teste Beyleo. XI. Hyeme, terra quoque frigore indurescit, ut cum mortui sunt humandi, non sine difficultate aperiri possit; hinc sensibiliores quidem herbae moriuntur, reliquae tamen a putredine conservantur; si autem nix accesserit ante congelationem, non sine ratione, mala sequenti anno sibi ominatur agricola. XII. In Atmosphaera multa inveniuntur efffuvia ex corporibus terrestribus desumta, ab aëre in se spectato distincta, quae ibi fluctuantia, unita, dissipata, solent ibi exitare varia phoenomena in Méteorologia tradi solita.