# Amoenitates academicae. Vol. 3 171

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CAPUT PRIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/171

Volunt nonnulli stellas cadentes, ventos nuntiare ex ea plaga spirantes, unde vibrantur. §. XVII. Notae hyemis persistentis sunt inter alias sequentes: Particulae niveae magis compactae & minores sunt. Fumus ex accensis perpendiculariter ascendit. Atomi nivales motitantur per aerem. Sonus de campanis & aliis corporibus sonoris est validus; hyeme frigido & coelo sereno, sonos intensiores esse observavit Derbamus. Stridet sub pedibus, quando in nivem ambulamus. Glacies & Ligna aedificiorum cum vehementi sonitu solvuntur per moles. Stercora equorum quasi saltant, ut facile, crederes ea vi quadam singulari elastica agi. Ipse aer tùm saepissime est serenus. Quando vero sua vi exuetur, pruina interdum obduëi solent corpora in §. XV. nominata. Atmosphaera, nubes colligit, quae tum magis, quam antea, fiunt depressae. Stellae videntur nimbosae (Vestmannis Paelsade); inprimis si nix hyemem leniet. Anseres, ubi nulla aqua, se lavant. Nix terram tegens humescit. Fumus de corporibus accensis dissipatur & in suo motu rectilineo impeditur. Interdum Noctilucam aëream observamus, quam ego vidi nocte per Nericiam proficiscens die XV. Dec. Anni 1747. binas fulgurationes exhibentem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
