Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 172
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT SECUNDUM. De Morbis, ex frigore. on una via ad nos accedunt morbi refrigerationis: Interdum per consensum nervorum quando una pars patitur, ad aliam derivantur (Rosén Comp. anat. p. 220); interdum insensibilis transpirationis &aliorum evacuationum naturalium suppressione; partim adferendo, tam solidis, quam fluidis, peculiares mutationes, in nobis producuntur. Supprimitur multum per frigus insensibilis transpiratio, quod si moderatum est, per totum corpus sanum aequabiliter distributum, nihil periculi habet; si autem haec evacuatio impedita, non suppletur, quod validi est corporis, vel per copiosiorem excretionem alvi vel urinae, sed corpus insigniter gravescit, tum videmus ab evacuandis retentis, per moram liquorum nasci acrimoniam; naturae noxiasanguini relinqui; eundem ad cor &interiora coactum, superiora petere, caput invaderes, funestos &apoplexiam, refrigeratis vulgare, sopores producere &magnae multitudini morborum Chronicorum januam aperire. Quod ad ipsa vasa subcutanea attinet, horum fibrae gelu contrahuntur, degenerantibus liquoribus corroduntur, ut in pernionibus videre possumus, arctiora fiunt haec vasa, cutis exasperatur, totum corpus detumescit; ex hac dicta causa, liquida in his vasis impediuntur, obstructio generatur, unde interdum Anasarca &pustulae per totum corpus disperguntur (Boerh. prael. T. III. p. 539). Crasis itaque humorum multorum per frigus vehementer mutatur. Scimus aquam calidam, facilius quam frigida, posse solvere salina, hinc menstrua aquosa, quae salina dissolverunt ad saturitionem, in majori frigore turbantur, salina deponunt corpuscula, calefacta moderate, iterum solvunt.