Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 174
Unproofread scanNot analysed yet
Notatu est dignum, quando hoc tempore videmus, homines hyeme morbo laborantes, &viribus exhaustos, semper rigorem molestum sentire, quando aliquid in aere externo mutatur, licet camera diligentissime per calorem domesticum contra frigus externum muniatur, ut ex eis de aeris conditione facile judicare possimus: Perniones, Podagra &c. gelu imminens praesagiunt. Exanthematici morbi frigus non ferunt, quod forte credere facit, causam esse vivam. Mihi proposui, hoc loco, considerare potissimos morbos, quibus nostri Sueci exponuntur, dum vehementia frigoris heic maxime grassatur. §. III. PERNIONES sunt tumores plus vel minus inflammatae, prurientes, in extremitatibus manuum &pedum, cum immobilitate membrorum, quae afficiunt, conjuncti, a frigore interdum, majori, interdum minori provenientes. Gorter Syst. Prax. Med. T. I. p. 5. Liquida, quae partem affectam transirent, motu suo privantur heic, fit in parte tuberculum hoc durum, rubescens, intumescens, pallescens cum pruritu; si locus, ei datur, ut fissurae desiccatae fiant, transit hoc in coerulescentem colorem, demum nigrescit pars cum exulceratione &gangraenae metu, donec ultimo in sphacelum terminatur. Junckeri Chirurg. de Pernione. Secundum gradus itaque Perniones dividimus 110 in simplices, sive quae non sunt exulceratae, &2:0 in Exulceratas, quae interdum ad ossa propagatae, faciunt in eis Cariem. Simplices, ut leviores sunt &suo dolore magis tolerabiles, ita si prudenter tractantur, minus periculi habent; hoc tamen incommodum eas sequitur, quod difficulter ita curentur, quin sequente hyeme, vel ex levissimo frigore, redeant; &quo saepius profligatae fuerunt, eo difficiliores evadunt. Potissimum caveat sibi statim in initio, pernionibus laborans, ne partem affectam, subito calori, post refrigerationem, exponat. Recentes &leviores, aquae vel nivi, temperate frigidis, immergantur &modice fricentur, adhibeantur resolventia acria, ut Oleum Petrae, Terebinth. Bals.