Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 177
Unproofread scanNot analysed yet
Est inter periculosissimas; inopinato accedit dolore cum atroci &saepe gignit Gangraenam, Sphacelum &Mortem, nisi resectio partis huic malo obicem ponit. Aetate provecti hoc malo in primis invaduntur. Sp. 3. PARONYCHIA Manus (Platner 143, 144). Nob. Praeses hoc malo tactus fuit, cum proficiscens inter Parisios &Fontem Bellilaqueum, manus ejus calefacta solis calore, per imbrem subito refrigeraretur. Invasit cum dolore vehementissimo, quod tamen malum post aliquot horas superavit, immergendo manum †:to. Omnem heic moveamus lapidem, ne hic morbus longius pervadat &pus ipsa ossa corrumpat. Minus haec species apud nos est vulgaris. Sp. 4. Zona Rubra per cutem cubiti ascendens (van Swieten Comm. 163). Pessima est haec, ubi tendines flexorum digiti afficiuntur Rubra Zona, per cutem cubiti longitudinaliter, secundum ductum musculorum, digitos flectentium, decurrens, unde acutissima febris, convulsio &mors; hanc etiam speciem, cum apud nos minus frequens sit, praeterimus. Sp. 5. PARONYCHIA sub ungve (Plater 142. n. 2. SV. Nagelspräng). Est in nostra Svecia vulgaris tam infantibus, quam provectioribus.