# Amoenitates academicae. Vol. 3 183

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/183

ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. O-Gothus. Vpsaliae, 1752. Junii 30. Inter miras proprietates, quibus hominem & pleraque animantia Creator optimus ornare voluit, facultas illa, quae OLFACTUS nomine venit, ultimum non tenet locum. Per hunc enim eam naturae vim percipiunt, quam nullo alioquin modo investigare possent, & eodem destituti in discrimen non raro, tum sanitatis, tum vitae inciderent. Et actio quidem rerum odoriferarum in corpus humanum res fuit omni sane aevo, atque etiamnum est, Medicis indagatu difficillima, utpote quae proprie & immediate nervos adficit. Praeter animalium corpora, & e regno lapideo quononnulla, longe plurima vegetabilia sese offerunt, rum folia, cortices, radices, & imprimis flores odorem emittunt. Atque inter tot millia vix duo odore ita conveniunt, ut nulla sentiatur differentia, & quot diversi sunt odores, tot etiam odoriferorum in nervos effectus existunt, Huc accedit quod modus nervorum agendi adhuc maxime obscurus sit & in Physiologia admodum explicatu difficilis. Benigne igitur, quaeso, excuses, Lector humanissime, si in re adeo obscura rectum non semper tramitem tenuero, imprimis cum plus heic luminis requiratur, quam nostra subministrant tempora.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
