Latin
ANDREAS WAHLIN MAG. FIL
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 187
Unproofread scanNot analysed yet
Certum &observationibus est comprobatum, quod sapida (qua talia) non agant in nervos, &si vel maxime acidum vel amarum, pingue aut viscosum, aquosum vel salsum comedimus, nulla observatur mutatio in illis, quae a nervorum actione praecipue dependent. Utrum nervi contrahendo agunt, est res satis ardua, &in hunc usque diem a Physiologis non sufficienter demonstrata; ex phaenomenis tamen aliquo modo concludi posse videtur, languidum autem nervum longiorem fieri ex opposito sequitur. Abscissum enim elongari Anatomici observarunt. Illa corporis pars, quae paralysi afficitur, flaccescit &prolongatur. Scrotum pueri sani &vegeti contrahitur, infantis vero adversa valetudine iaborantis lassique viri relaxatur. Spirituosa &volatilia contractionem efficiunt. Genitale membrum turgescit a fragrantibus, aphrodisiacis &mente determinata ad libidinem. Huic quoque argumento robur addunt, quae in morbis spasticis observantur, imprimis vero eae ansae, quas nervi pathetici in vasis circa eorum extremitates efficiunt, unde sanguis in animi commotione versus superiora ad faciem reliquasque partes pellitur, eo ipso quod ansae compressae sanguinem per vasa sua ordinaria non transmittunt (*). Ut vero omnia a nervorum vigore in(*) HALLERUS in Comment. Boërhav. Vol. IV. p. 448. ita dicit: Videntur nervi, qui instar laqueorum arterias circumplectuntur, in ira, &gaudio, alternis concussionibus incitare arteriosi sanguinis in fluxum; in timore, &lenius in moerore, perpetua strictura easdem arterias coërcere, ne sanguis ad partes effluere possit. Hos laqueos invenio in arteria carotide interna, temporali, meintumescunt, ita ab eorum inertia flaccescunt atque debilitantur. Sic Juventus Senectuti opponitur ex diversa nervorum functione.