# Amoenitates academicae. Vol. 3 189

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/189

is utcunque demum partibus infixos, haud aliter ac radii in tela aranearum. Variis casibus ea didicimus, quae huic rei illustrandae aliquo modo inserviunt: Vir iste, qui magnam partem cranii amisit, semper, dum cerebrum digitis comprimebatur, in somnum incidit, quasi collabescentia cerebri caussa somni & debilitatis esset. Dum ille gravi quadam tussi affligeretur, cerebrum extra cranium expandi observabatur, ex quo cerebrum nervorum motu turgescere videtur Cum vero Anatomici demonstrent quemcunque nervum substantia cerebri meninge circumdata consistere, veritati consentaneum videretur, turgescentiam nervi actiones illius producere; cur autem olida intrent, ubi omnia alia excluduntur, altioris est indaginis & majoris subtilitatis, quam ut a nobis queat enodari, pure idcirco theoreticis illud ipsum discutiendum relinquimus. Hoc opus hic labor in praesenti negotio mihi erit, ut illum effectum, quem certi odores in corpore humano habent, explicem. II. Spirituosa, quae vim suam in nervos exserunt, peculiaris sunt indolis atque naturae, & diversus ille effectus oritur ab his, prout dosis fuerit major vel minor. Si admirandam hancce examino vim in subjectis diversae aetatis, JUVENTUTE nimirum & SENECTUTE, paullo clariorem de hac ideam mihi formare videor. Comparationem itaque inter hasce aetates facere volo, & deinde inter illas & spirituosum. Ad quod praecipue pro auxilio utor Francisci Baconis De Verulam Discrimine inter Juventutem & Senectutem. Seni Juveni Cutis arida, rugosa, praeserCutis levis, plana tim ad frontem. Corpus Succulentum Corpus exsuccum. Corpus erectum Corpus curvum. Artuum firmitas Artuum tremor. agiles Vires robustae, Vires diminutae cum rigiditate. Frigiditas. Calor maximus Genae exoletae Genae floridae pallidae. Pulsus tardior. Pulsus incitatior Sensus hebetes. Sensus vivaces Anorexia. Bulimos Venus tarda. Libido Moeror. Laetitia Invidia. Humanitas Obdurescentia. Misericordia Obmutescentia. Garrulitas Moderatio. Valde velle Gravitas, constantia. Levitas, mobilitas Avaritia. Liberalitas Sibi sapere. Philanthropia in alios Diffidentia & suspicio. Confidentia & spes Morositas. Facilitas Sinceritas & animus a Cautio & animus tectus. pertus Necessaria curare. Magna appetere Praesentibus rebus favere Ante acta potius habere. En! metamorphosin humanam longe maxiquantum mutatus ab illo. mam & Si senem in Cauponam sequamur, & Bacchi Candidati cyathos varii generis vini impleant atque propinent, statim videbis eum, qui erat Senex rugosus, aridus, rigidus, curvus, tremulus, castus, exsuccus, sensu hebete, pulsu tardiori, genis pallidis, corpore frigido, obmutescens, durus, invidus, moderatus, gravis, dolens, avarus, sibi sapiens, suspicax, morosus, cautus &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
