# Amoenitates academicae. Vol. 3 192

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/192

Tertio adhuc calidior, laetior, liberalior, jocosior, & magis libidiosus sit, ut Adolescens 4. Quarto poculo exhausto, inconstans, ludens & garrulus, ut Puer 3. Post quintum vero calore intensissimo, stultitia, torpore, balbutie, lapsu, singulatu afficitur, ut Infans 2. Sextum dum evacuaverit, obmutescentia laborat & dormire incipit, ut Embryo 1. Et heic ipsi subsistendum, ne vita ipsum destituat. Atque sic denuo omnia aetatis stadia fuit emensus. Hocce experimentum, licet maxime e trivio sit petitum, effectum tamen spirituosorum in nervos maxime illustrat. Calor itaque oritur a nervis, non a simplici frictione, nisi dicere quis vellet nervos, corroborando fibras, frictionem adaugere; sed hoc modo amara maximum excitarent calorem, quod tamen ab amaris non volatilibus haud semper efficitur. Hoc inde confirmatur, quod 1:0 ex potione aquae calor non intenditur. 210 A spirituosis omnibus calor. 310 Venere sive gonorrhoea exhaustus, frigidus. 410 A motu quidem calor, sed motus a nervorum actione, nec motus sine nervis. 5:0 Paralytici in latere affecto frigidiores. 6:0 Corrosiva quidem calefaciunt, sed exulcerando fibras. 7:0 Frigidus ab haustu spiritus vini & cerevisiae calidior fit. 8:0 Cordialia omnia spirituosa sunt, & cor cessans in deliquiis excitatur spirituosis. Lubet vero aliquanto accuratius spirituosorum effectus ratione diversitatis DOSIUM scrutari; sit itaque Homo labore, haemorrhagia, venere, fame vel senio exhaustus, & per consequens invalidus, frigidus, dolens, &c. poculo I. fit refectio virium. Poculo II. motus cordis auctus, corpus calidius, anima tranquillior. III. refectio lassitudinis, amor & liberalitas. IV. pulsus citatior, facies rubra, lusus, garrulitas. V. pulsus febrilis, sensus confusi, balbuties. VI. mania, furor. VII. convulsio, singultus, vomitus. VIII. lethargus. IX apoplexia. Augetur circulatio sanguinis, calor, vires, secretiones; mitigatur animus, doloresque evanescunt; oblivio accedit, judicium confusum & tandem sopor. Atque sic unum idemque medicamentum, pro diversa sua dosi, diversos nobis sistit effectus, ut 1:0 halitus sragrans Alexiteria 2:0 secretiones incitatae Stimulantia. 3:0 calor Calefacientia 4:0 nutritio Nutrientia. 5:o vires refectae Analeptica. 6:0 hilaritas Exhilarantia. (o affectus sedati Paregorica.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
