# Amoenitates academicae. Vol. 3 196

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/196

Allium moschatum, Latyrus moschatus, Milium, Holcus, Kleinia, Asperula. FRAGRANTES sunt flores Tiliae, Lilii, JaImini, Nyctanthis, Polianthis, Cheiranthi, Croci. AROMATICI folia Lauri omnium specie rum, flor. Dtanthi, sem. Ammios. ALLIACEI Allium, Alliaria, Scordium, laspi alliaceum, Petiueria, Assa foetida. HIRCINI Orchis, Vulvaria, Ger obertianum, Hypericum hircinum. TETRI Stachys, Cotula, Tagetes, Opium nnabis, Ebulus, Anagyris, Juglans, Actaea, Soa, Doronicum, Hyoscyamus, Melianthus, Cassia, Buxus, Anethum, Coriandrum. NAUSEOSI Veratrum, Helleborus, Convallaria, Dracontium, Asarum, Nicotiana, Colocynthis, flores Stapeliae. Horum autem virtutem diversam odore observamus, dum in nudos nervos agunt, & per consequens similem quoque in corpore, ubi in illud agunt, effectum. Hinc FRAGRANS stimulat nervos flaccidos. AROMATICUS intendit per nervos omnia vasa, & circulationem reddit promptiorem. TETER sopit quasi nervos. NAUSEOSUS convellit, ut nervi quasi eundem excutere laborent. HIRCINUS excitat venerem, & coincidit fere cum illo, qui in genetalibus lascivis reperitur. AMBROSIACUS vim solummodo cordis intendere videtur, quare Turcae, qui hoc odore maxime delectantur, sunt longaeviores; dum vero vis cordis fortior fit, & alia se offerunt obstacula, suffocat quasi hominem, unde quoque hystericae & plethoricae nequaquam hunc ferre possunt. ALLIACLUS praecipue transpirationi inservit, & maxime salubris illis esse perhibetur, qui transpirationem habent fortissimam atque uberrimam, at contra quibus illa est tarda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
