# Amoenitates academicae. Vol. 3 199

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/199

CALEFACIENTIA, quae calorem adaugent, sunt quidem semper sapore acria, sed si odoris expertia fuerint, plerumque corrosiva, ut Coccognidium, Capsicum, quae inflammationem efficiunt; quae vero in nervos agunt ut Aromatica, calefaciunt sine manifesta corrosione, cujus generis sunt Cariophylli, Piper, Galanga, Zedoaria, Acorus. ANALEPTICA nervos corroborant viresque inflant, hinc promtiorem reddunt circulationem, ut in annis juvenilibus calor absque vi intenditur. Agunt itaque ferme ut Aphrodisiaca, & Cordialia, quae hisce maximam partem virtutis suae debent. REPELLENTIA vel ut aliis audiunt Discutientia & Relaxantia utplurimum Tetra sunt, quae suffocant quasi & sopiunt nervorum actionem, ut iris opium. Si Belladonnae folium oculo adponatur. tonum suum amittit, pupilla dilatatur, & quasi paralytica evadit. Hoc itaque verissimum, quod fibrae laxiores evadant, & dolor mitigetur, omnesque vitae vires in suspenso quasi haereant. Hinc in arthritide, scirrho, tumoribus mammarum, scrophulis, ophthalmia, haemorrhoidibus coecis praescribenda sunt; dum partes corporis nobilliores conservare volumus & consequenter materiam in alium propellere locum haecce applicare svevimus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
