# Amoenitates academicae. Vol. 3 2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ILANIARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/2

Ignorato enim proprio genere, nulla descriptio, quamvis accurate tradita, certam demonstrat plantam, sed plerumque fallit. Caesalp. Cum generibus itaque crescit Botanica, eorumque incrementa, in hac quidem scientia, vera sunt inventa. Futuro itaque Botanico genera primum sunt pernoscenda, & quo plura distincta genera sibi habet perspecta, eo majores censendus est fecisse progressus. Quae cum ita sint, mihi semper genera primum perdiscendi fuit animus, quapropter etiam sedulo perquisivi, quaenam nova & nuperrime a Doctissimis Botanicis detecta fuere genera. Cumque D. Prof. KALM nuper e Canada in Patriam redux, plurima decexerit nova genera, & Nobil. D. PRAESES in suis scriptis, aliique, genera nova eaque varia, nondum in systemata Botanica introducta aut characteribus suis naturalibus descripta nominaverint, rem Orbi Botanico non ingratam me facturum putavi, si, commodam nactus occasionem, eadem heic proposuero, quod ut eo distinctius fiat, in duas partes opusculum hocce meum dispescam, quarum prior Genera Americae septentrionalis, posterior vero Genera miscellanea continebit. (NB. in hac altera editione, exclusimus omnes Characteres genericos novorum generum in hac dissertatione primum datos, sed cum omnes, iisdem verbis, deinde inserti sint editioni 5:tae Generum plantarum, superfluum duximus eos etiam heic recensere.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
