Latin
ANDREAS WAHLIN MAG. FIL
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 200
Unproofread scanNot analysed yet
At, si unquam certe hic prudentis Medici opera requiritur, ne plus detrimenti, quam auxilii adferat, praecipue ne, materiam immobilem depellendo, gangraenam partis, excitet. Ejus indolis sunt Solanum, Hyoscyamus, Aconitum, Cicuta, Mandragora, Papaverina; ita Empl. de Cicuta in Scirrho mammarum, Rad Mandragorae in Podagra usurpantur: haec autem interne assumta Expellentia fiunt, &cum sudore per naturam exprimuntur. EXHILARANTIA in Medicina duplicis inprimis generis sunt, &praeter spiritus destillatos, Opium, Peganum, pollen Cannabis, Crocus &Horminum satis sunt nota, quae justa dosi exhilarant, majori vero infatuant, &soporem efficiunt.