# Amoenitates academicae. Vol. 3 200

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ANDREAS WAHLIN MAG. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/200

At, si unquam certe hic prudentis Medici opera requiritur, ne plus detrimenti, quam auxilii adferat, praecipue ne, materiam immobilem depellendo, gangraenam partis, excitet. Ejus indolis sunt Solanum, Hyoscyamus, Aconitum, Cicuta, Mandragora, Papaverina; ita Empl. de Cicuta in Scirrho mammarum, Rad Mandragorae in Podagra usurpantur: haec autem interne assumta Expellentia fiunt, & cum sudore per naturam exprimuntur. EXHILARANTIA in Medicina duplicis inprimis generis sunt, & praeter spiritus destillatos, Opium, Peganum, pollen Cannabis, Crocus & Horminum satis sunt nota, quae justa dosi exhilarant, majori vero infatuant, & soporem efficiunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
