# Amoenitates academicae. Vol. 3 203

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ADDITAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/203

Haec ergo res tantis involuta tenebris, eadem illa materies est, cujus ego, primas jam lineas ducere, speciminisque loco, publico examini subjicere mecum constitui; Sic navita de ventis. A. Q. Tare, quod terrae mater merito salutetur, minorem non possidet Animalium mirabilium numerum, quam suo portat gremio filia. Producit quippe maximas Balaenas, voracissimos Sqvalos, & innumerabilia reliqua piscium mirabilium genera, quae certius vidit, quam feliciter depinxit Valentyn. in sua Ind. Orient. In aqua sua quasi acceperunt domicilia communia Vermes, exceptis solummodo quibusdam limacibus & cochleis, quae in humidis vivunt umbris, suntque hi vermes numero forte non minores ac insecta, quod de Testaceis vidimus. In sensus humanos res majoris molis primum semper incurrunt; reliquae autem minores tanquam nullius pretii & utilitatis, spernuntur; cum tamen rerum natura nunquam magis, quam in minimis tota sit. Hinc prisci aevi homines res majores perpenderunt, minimas vero, ut nullius fere usus, nobis reliquere; Interea tamen laudatissimi nostri temporis Botanici, qui intra seculum & quod excurrit, doctrinam Botanicam absolverunt, etiam minimos Muscos justa lance pensitarunt, qui in respectu herbarum, uti vilissimi Vermes ad animalia sunt considerandi. §. III. Vermium historia est profecto stupenda; Tremblaeus, Reaumur aliique jam ante decennium, orbi demonstrarunt primum admirabiles illos POLYPOS eorumque proprietates. Deni Jussiaeus & Donatus, intra ejusdem temporis spatium, illos detegere coeperunt vermes, qui CORALLIA fabricant; sic qui justa quadam curiositate res stupendas videre cupit, in maris inferiora descendat, necesse est, & inter vermes. Ad fulgorem aquae marinae quod attinet, hujus rei solidam non habuimus experientiam ante annum 1750, cum plenam occasionem naturae peritis dederunt Itali. Horum, in scrutandis Naturae prodigiis, diligentia non minima fuit inpraeteritis temporibus, ut nec ultimum jam, de historia vermium locum merentur. Antiquiores illos, IMPERATUM loquor, COLUMNAM, ALDROVANDUM, BOCCONEM sicco, quod ajunt, ut praetereamus pede, nobis recordari, sufficiat inter recentiores: BONANNI Recreationem mentis & oculi. Romae MUSEUM Kirkerianum Romae 1709. fol. VALISNERII Opera Physico Medica. venet. 1733. fol. vol 3. PLANCI Librum de conchis minus notis. Venet. 1739. GVALTIERI Indicem Conchyliorum. Florent. DONATI Historiam Naturalem maris Adriatici. Quorum omnium opera novis & perspicuis vermium observationibus impleta sunt. Quod fulgorem nitoremque suum noctibus persaepe, tam late spargat aqua marina, quoad oculis illum cernere est possibile, praesertim undique circa navem, inque aestuantibus & squalidis undis, res est, non recentibus solum, verum antiquissimis, notissima. VETERES, rerum non satis periti, & monstra ê longinquo, h. e. corticem solummodo intuentes, illa saepe fabulis mirabilibus declarare tentarunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
