Latin
AUCTORES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 215
Unproofread scanNot analysed yet
in Rumicibus Hermaphroditis, Monoicis, Dioicis Affinitatem Rhabarbari cum Rumice ex habitu perspicimus, nec aliter, quam tegumentis florum &numero staminum differunt hae plantae; tegumenta enim floris in Rumice sunt quidem sexfida; alterni vero lobi, ad germen inclinati, illud contegunt, quod non in Rheo est. Bina tamen haec genera conjungere minus esse consultum existimaverim, ne totus ordo naturalis tandem commisceatur, &inde difficultas quaedam Botanicis omnino inextricabilis oriatur; hunc enim in modum Rumex facile Atraphaxin, Polygonum, Persicariam, Bistortam, Helxinem sub se comprehenderet; pari etiam jure Rheum ad Polygonum, quo ad Rumices, ex structura fructificationis referri posset.