Latin
DIFFERENTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 220
Unproofread scanNot analysed yet
Tartarorum modus illam saepius exsiccandi omnino improbatur; radicem enim, in desertis effossam, statim decorticant, filo imponunt, &ex collo Camelorum ad siccandum sub itinere suspendunt, unde viribus illa valde privatur. Radix unicum est simplex, quod ex Rhabarbaro in nostris Pharmacopoliis obvenit. PRAEPARATA ex illa facta sunt sequentia. Tosta radix fit torrefactione, leni calore, donec reddatur friabilis; haec magis est adstringens, quam altera cruda, ideoque a Medicis maxime in fluxibus alvi praescribitur. Tinctura Rhabarb. ,quae etiam Anima Rhei appellatur Rc. F Rhabarb. opt. Tartar. solubil. Coccionell. Jj. Cinnam. simpl. Ibj. Infusa stent loco calido per xXIV. horas, postea