Latin
DIFFERENTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 222
Unproofread scanNot analysed yet
Libram, macerentur denuo per VI. horas. Tinctura haec aquosa per inclinationem separetur, &cum praecedenti infusione misceatur. Evaporetur humiditas ad extracti consistentiam. Solvitur Rhabarbarum partim menstruo Spirituoso, partim Aquoso. Mirum est quod hae duae solutiones mixtae non lactescant, quod aliis evenire solet; unde vis ejus in salino consistet. Sal Rhei tenue admodum &volatile est, &ab hoc praecipua vis, qua alvum ducit, debet derivari. Illa enim perit, si pulvis diu servatur. Dem in substantia exhibita Rhei radix duplo majorem habet laxandi virtutem, quam si infuso propinatur. Cocta vero diutius in vase aperto omnem virtutem alvum stimulandi amittit. Hinc etiam Rhei extractum, ni cautissime praeparatur, vix unquam alvum movet.