Latin
COMPOSITA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 223
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc medicamentum tutissimum purgans est, quod olim Octogenarius quidam etiam asseruit, qui ab omnibus aliis medicamentis, praeter Rhabarum, deceptum se aliquando fuisse fatetur. Idcirco Medici, cum illud tam larga dosi exhibitum adeo nauseosum viderent, modum fuerunt meditati in minori dosi, &pari tamen cum effectu illud propinandi: veteres igitur Medici addiderunt Antimon. Diaphoret. ad vires duplicandas, recentiores vero, aroma quoddam, &maxime praescribunt Rhabarb. Scrupuios duos &Cinnamom. pulver. Scrupulum. Tosti ad Drachmam cum semisse eadem vi purgante, qua Rhab. Crudi gaudet, majorem vero virtutem adstringentem possidet. Observandum etiam est, quod Rhabarbarum in substantia vehementius purget, quam in infuso, tinctura aut extracto. Verum quidem est virtutem Rhabarbari in volatili quodam praecipue consistere, quod nimia tostione exspirat; cum vero haec tostio non igne vehementi, sed leni instituatur, partes ejus volatiles in aërem vix evolare possunt; Rhabarbarum itaque vim suam purgantem conservat, quod ex effectu etiam comperire possumus. Non negamus tamen virtutem suam purgantem illud maximam partem perdere posse, si ab imperito quodam medicastro nimium siccetur. Decocti Rhabarbari a Drachma una &semis ad Drachmas duas, quod saporis nauseosi causa, raro praescribitur. Tincturae a Drachma ad Uncias duas ratione habita aetatis &consuetudinis: infantibus ex hac tinctura Drachma semis exhibitur: identidem vero adhibita non operatur, nisi largiori dosi nempe Drachma praescribatur: adultioribus vero ab Uncia ad Uncias duas, antequam sufficientem excitet purgationem.