Latin
QUALITATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 227
Unproofread scanNot analysed yet
Ut Anthelminticum contra vermes commendatur, quia acidum &mucum, qui vermium est domicilium, sapore suo amaro tollit: praeterea nauseoso suo halitu vermes irritat, &magis adhuc vi sua adstringente tonica laedit illos &evacuat, intestinaque corroborat; comperimus enim eosdem potissimum in iis, qui debilitate ventriculi &intestinorum laborant, generari, minus autem in iis, quorum primae viae debito gaudent robore, ut in validis &exercitatis. USUS. §. XIV. In DYSENTERIA &DIARRHOEA nullum pharmacum securius Rhabarbaro praescribitur, quod evacuat non solum acre in primis viis, sed postea etiam corroborat &adstringit, ideoque inter primaria specifica dysenteriae numeratur; nullum itaque remedium vulgatius est, quam drachma una Rhab. pulverisati pro dosi aegroto exhibita, idque per duos aut tres dies continuos; quo unico morbus plerumque tollitur. Itaque Sydenhami aliorumque consilia secuti, Prima die dosin exhibemus Rhabarbari tosti, &cum illa optatum praestitit effectum, Laud. liquid. guttas XII. potissimum in vitello ovi, spiritu frumenti coagulato, vespera propinamus; Secunda die, tempore matutino, una dosis Rhabarbari, alteraque vespera, absoluta catharsi, ejusdem Laud. liq. exhibetur; Tertia quoque die pari ratione progredimur, qua prima, Quarta ut secunda, &Quinta, ut prima die: quo facto aegrotus plerumque restituitur sanitati. LEUCORRHOEA Anima Rhabarbari maxime curatur, quae aegroto quovis die, mane &vesperi, ad dimidii cochlearis mensuram exhibita, acidum in primis viis tollit, systema fibrosum corroborat, &ut viscerale, viscera mundat.