# Amoenitates academicae. Vol. 3 227

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, QUALITATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/227

Ut Anthelminticum contra vermes commendatur, quia acidum & mucum, qui vermium est domicilium, sapore suo amaro tollit: praeterea nauseoso suo halitu vermes irritat, & magis adhuc vi sua adstringente tonica laedit illos & evacuat, intestinaque corroborat; comperimus enim eosdem potissimum in iis, qui debilitate ventriculi & intestinorum laborant, generari, minus autem in iis, quorum primae viae debito gaudent robore, ut in validis & exercitatis. USUS. §. XIV. In DYSENTERIA & DIARRHOEA nullum pharmacum securius Rhabarbaro praescribitur, quod evacuat non solum acre in primis viis, sed postea etiam corroborat & adstringit, ideoque inter primaria specifica dysenteriae numeratur; nullum itaque remedium vulgatius est, quam drachma una Rhab. pulverisati pro dosi aegroto exhibita, idque per duos aut tres dies continuos; quo unico morbus plerumque tollitur. Itaque Sydenhami aliorumque consilia secuti, Prima die dosin exhibemus Rhabarbari tosti, & cum illa optatum praestitit effectum, Laud. liquid. guttas XII. potissimum in vitello ovi, spiritu frumenti coagulato, vespera propinamus; Secunda die, tempore matutino, una dosis Rhabarbari, alteraque vespera, absoluta catharsi, ejusdem Laud. liq. exhibetur; Tertia quoque die pari ratione progredimur, qua prima, Quarta ut secunda, & Quinta, ut prima die: quo facto aegrotus plerumque restituitur sanitati. LEUCORRHOEA Anima Rhabarbari maxime curatur, quae aegroto quovis die, mane & vesperi, ad dimidii cochlearis mensuram exhibita, acidum in primis viis tollit, systema fibrosum corroborat, & ut viscerale, viscera mundat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
