# Amoenitates academicae. Vol. 3 229

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, USUS OECONOMICUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/229

USUS OECONOMICUS. §. XV. Quamvis radix est amara, tota tamen herba oleracea, & fere insipida, nec ullam vim purgantem praestat. Messerschmidius refert a Mogolo-Burathis, eandem hanc plantam Yschune vocari: acido & valde grato sapore praeditam esse; eundemque populum caules seu potius pedunculos foliorum tam crudos ad sitim sedandam, quam oleris instar coctos frequenter comedere. Hodiernus Imperatricis Russorum, ad aulam nostram legatus, Illustr. D:nus PANNIN narravit, cum Upsaliae commorabatur, & in Hortum Academicum, anno proxime praeterlapso exspatiatus esset, quod apud Moschovitas, Folia in ju sculis & oleribus, Spinaciae, Atriplicis & Acetosae instar adhibeantur, & avide edantur. Mandentes folia, omnia oleris requisita iis inesse sentimus, ut tenera & succulenta, fere insipida, parum acescentia sint. Itaque apud nos etiam non levi cum fructu oeconomico seri possunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
