Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 233
Unproofread scanNot analysed yet
Klingenstierna (Sam.) cum primum Electrisimi phoenomena caput exsererent, vocatus fuit a b. m. Friderico primo Reqe nostro, ut haecce ipsi demonstraret; his peractis Vir magni nominis adstans siidens dixit D. Klingenstierna sed cui bonor haec. At Professor Klingenstierna, ut vir acutissimus, respondebat: mox idem mihi objecit I. C. (meretor quidam ditissimus qui vendidit Salia, Haleces, similiaque); subridens Rex mitissimus Nobili viro dixit: cape haec. Hi meditatione sua bruta animantia, quam homines ratione praeditos magis repraesentant. Nec perpendunt, Creatorem omniscium omnia sapientissime in illorum usum creasse, nec meminerint, omnia illa optima esse, quae in principio creavit Sapientissimum Numen. His, inquam, qui scientiis non sunt imbuti, nauseam excitat omne id, quod curiosum adpellari svevit, &scrutinium naturae quasi dementiam quandam reputant. Ternström (Christoph.) cum Classe Ostindica Indiam orientalem petens, ab inurbanis quibusdam nautis sannis duotidie exceptus est, ob suam curiositatem, quasi nihil aliud hisce esset honestum, quam quod ad ventos &undas pertineret. Ut ejus itinerarium mscr. ostendit. Bartscius (Job. )cum Surinamum perveniret, observationes ibi in Historia naturali institurus, valde despectus est, quod plantas &insecta perscrutaretur. Incolae namque ejus Regionis omnia inutilia proclamabant, quae ad plantationes Sacchari &Coffeae haud vergebant, ut plurimae ejus litterae ad D. D. PRAESIDEM indicant. Dn. Prof. Kalm inter barbaros homines Canadenses commorans, periculo vitae ausus non est manifestum facere, quod plantam quandam, aut aliud naturae objectum describeret, sed omnia clanculum experiri necessum habuit. Dn. D. Praesidem in Alpibus Lapponicis inter Rangiferos, Oestros legentem rangiferinos, illosque describentem, admirati sunt Lapones irridentes hominum quendam posse occupatum esse in Muscis captandis. vid. Act. Stockh. Vol. I. p. 121.