Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 237
Unproofread scanNot analysed yet
Per hosce dies indicat fabula tres nostras aetates, quomodo scilicet in prima s. tenera juventute nimis debiles simus ad rite scrutandum opera Creatoris, sed illud tempus in otio, luxuria &lusu conteramus. Quomodo homines in secunda s. virili aetate occupati sint in sede figenda, in nubendo, in liberis educandis, inque opibus comparandis ad familiam sustentandam; &tandem tertia s. aetate ingravescente, quando opes quasdam comparaverunt, quomodo litibus &processibus, possessiones suas tangentibus, accumulentur; atque sic illud saepe per totam vitam minime considerant mortales, ad quod Creator sapientissimus illos destinavit, &quare in mundum introducti sint. In corporum naturalium scrutamine, vulgus adeo non admiratur maxima animalia, arbores &plantas mineralia &metalla; sed quam primum cognoscit aliquem minima corpora perscrutantem, ut insecta &conchylia, gramina &muscos, particulas terreas &petrificata, illud quasi inutilem curiositatem respiciunt. Et quandolvident quendam cupidum rerum naturalium exterarum regionum, quae apud nos non inveniuntur, illorum admiratio geminatur, &se duplicem nobis opponere gladium opinantur; Cum scil. non tantum praesentia inquiramus objecta, quae nobis minus sunt utilia, sed etjam absentia, quae assequi vix valemus. Credunt namque illa omnino posse derelinqui, &haec illis tantum usui esse, qui illa possident. Ut itaque clariorem conceptum harmoniae &utilitatis harum rerum assequamur, necessum esse puto, communia magis percurrere, ut quisque inde elicere queat in ceteris objectis utilitatem Historiae Natuturalis. Omnia corpora vel in alimentum, vel in medicinam creata esse arbitrati sunt veteres, adeo ut circa utilitatem corporum naturalium semper quaereretur, num utilia essent esu, vel num morbum quendam profligarent, vel etiam, quot virtutibus medicis hoc vel illud gauderet? Et si quaedam planta aut animal quoddam ad haecce praedicamenta referri nequiret, illud ut inutile linquebatur. Verum quidem est, utilitatem quandam immediatam sat multorum corporum nobis adhuc esse ignotam, mediate tamen omnia nobis esse longe utilissima merito suspicamur.