# Amoenitates academicae. Vol. 3 238

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/238

Foenum, quod tempore aestivo conquirunt homines, ventriculo hurnano immediate usui quidem non est, sed mediate est illud res maximi ponderis, ut alimentum pecorum, quo illa postea immediate nobis prosint. Aphides minimi, ramis arborum & plantarum insidentes, nobis quidem minime utiles judicantur, sed illi devorantur ab larvis Muscarum, Coccinellarum, Hemerobiorum &c. quae nec nobis usui esse videntur, ast haec in alimentum cedunt Passeribus insectivoris, qui non tantum cantu suo svavissimo nos delectant, verum etjam esca nobis sunt delicatissima. URTICA est planta, quae a quadrupede quodam domestico vix editur (Iter. Scan. p. 15). Naturae tamen Conditor illi plura imposuit Insecta alenda, quam ceteris herbis fere omnibus. e. g. Papiliones, Faun. Svec. 775, 776, 777. 459. Cimicem, 653. Chermetem, 702. &c. quae omnia illam totaliter excedunt, & haec dein avibus insectivoris esca sunt, quae ex urtica immediate se sustentare nequirent.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
