Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 240
Unproofread scanNot analysed yet
vadando ad littoras maris illud sollicite quaerunt, illudque adeo copiose conquirunt, ut triginta imo quadraginta naves inde quotannis ad Africam, Bengalam &Siam, hocce conchylio repletae, transportentur, adeo ut in locis nominatis magna palatia his conchis impleta inveniantur, utque res pretiosissimae conserventur. Hoc namque conchylium ibi sicut nummi aurei &argentei apud nos valet, illoque omnia sunt venalia, imo homines, qui ad servitutem emuntur, eodem solvuntur. Ut reticeam, quod alia conchylia apud alias gentes usui sint uti cornua in sacrificiis, alia ut vasa pro lavacris, alia ut pocula, alia ut thecae, aliaque loco artificiorum sculptilium, quae longe superant ingeniosa artificum opera. PETRIFICATA, quae adeo innumerae deprehenduntur, specie, structura atque varietate diversae, a naturae curiosis effodiuntur; anne haec etiam sunt vanae curiositates? non credo. Observamus enim in montibus nostris animalia, Conchylia, Conchas Coralliaque rarissima atque in lapidibus, balsamo veluti infecta, quae jam in tota Europa frustra quae siveris viva. Illa solum, occasionem tibi subministrare queunt, aliis tacentibus, in prisca tempora retrospiciendi, ac formam terrae antiquam, ejus incrementum &metamorphosin considerandi. Est hoc argumentum sat amplum, quod totum quoddam requirit volumen ad sui explicationem. Utilitas Ferarum &Avium Rapacium, quae oeconomiae nostrae privatae multum nocent, haud plane nulla est, quae tum primum a nobis observaretur, si apud nos exstirparentur; tum namque illas libenter redimeremus magnis pecuniarum summis. Quando parva illa Cornix e Virginia expulsa esset, idque sumtu multarum auri tonnarum, incolae ejus Regionis illam libenter redimere voluerunt duplo pretio, ut nobis narravit D. Profess. Kalm. Et Vultures in Cairo, urbe Aagypti, praemium quotannis &quovis die consequuntur, ut ibi maneant, sicut B. Doct. Hasselquist descripsit in Actis Soc. Reg.