# Amoenitates academicae. Vol. 3 241

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/241

Scient. Stockh. 1751. p. 196. seq. Hae ferae omnes orbem a cadaveribus mundant, ut saluber & nitidus evadat, illaeque proportionem debitam servant inter Animalia, ne unum genus omnia exedat. Putat vulgus, & forte dicere audent illi, qui supra vulgum saperent: Muscos & Muscas legat, cui aliud non suppetit negotium. Quasi significatum vellent, indagationem plantarum minimarum, minimorumque insectorum homini rationali minus esse necessariam. Ad Muscos & plantas minores quod adtinet, concedo quidem, auctoritatem illa reliquisse fere intacta ad finem Seculi proxime praeterlapsi, ast vero fere complevisse Muscorum Historiam per Dillenium, intra dimidium hocce seculum. C. Bauhinus perpaucos muscos sibi notos habebat, Dillenius vero sexcentos. Hic indefesso labore difficillimam & numerosissimam provinciam Historiae Naturalis expedivit; sed: Cui bono? communiter quaeritur. In me quidem jam non suscipio, demonstrationem utilitatis musci cujuscunque plane diversae, licet Deus O. M. & natura nihil frustra creaverit. Posteros tamen tot inventuros fore utilitates ex muscis auguror quot ex reliquis vegerabilibus. Idque illis inductus rationibus, quod nos, post cognitam jam Muscorum Scientiam, plurima nacti simus experimenta, unde illorum utilitatem hauriamus: en autem pauca! Sphagnum palustre profundas paludes implet uligine, & efficit, ut illae olim evadant laetissima prata, quae prius erant stagna profunda. Ex hoc etiam spatia inter cespites paluidum implentur, ut vim ejus medicam Repellentem reticeam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
