# Amoenitates academicae. Vol. 3 245

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/245

dira cespitosa prata reddit admodum fertilia in Regione Cuprimontana. Act. Soc. R. S. 1742. Poa aquatica est maximum & utilissimum gramen ad ripas & flumina. It. WGoth. 44. Poa angustifolia est pabulum frequentissimum in nostra plaga. Festuca fluitans, Gramen Mannae, nobis dat grata illa grana mannacea, in alimentum salubre. Festuca ovina Oves nostras reddit pingvissimas. Lolium perenne est gramen optimum pro faeno in montibus cretaceis. Elymus arenarius & Arundo arenaria arenam volatilem compescunt in desertis maritimis. Semina minima Graminum volatilibus avibus alimento sunt. Gramina praeterea splendissimum colorem terrae conciliant, & omnia spatia inter herbas vacua implent, adeo ut terra non modo pulchrior reddatur, sed etiam magis sufficiens alimentum praebeat animantibus phytivoris, quae nobis in alimentum postea cedunt. Summus Naturae Conditor certas graminum species singulis adsignavit terrae speciebus, quas Oeconomus necessario cognoscere debet, si cum fructu oeconomiam instituere cupiat. Praeterea certa gramina a certis animantibus eduntur, a certis vero linqvuntur, adeo ut sine hacce notitia errores in operibus suis evitare vix possit. It. scan. Quicunque cum fructu agriculturam exercere cupit, ille certe nosse debet omnia VEGETABILIA, & scire quaenam illorum species optime crescit in quacunque terra; alias scil. serere debet in locis apertis, alias in umbrosis, in aridis alias, alias in humidis, alias in arenosis, in argillosis, alias atque in humo atra, aliasque in uliginosis, in aquosis alias; in lacubus aliae sunt serendae species, aliae in Alpibus. Sterilissimi atque vacui illi Campi montosi (Alvarn) Oolandiae, It. Oel. p. 206. longe abhinc consiti fuissent Croco, unde incolae haud parum fructus haberent, si croci plantae naturam noverant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
