# Amoenitates academicae. Vol. 3 252

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/252

quando vero illas quaerimus, omnes devoratas cognoscimus a Carabis majoribus, Sycophantis dictis, unde discamus, nullum dari fortius remedium in hortis nostris, ubi folia, flores atque fructus Arborum, quam saepissime quovis anno spoliantur ab Erucis Phalaenarum, quam Carabos colligere, illosque conservare, usque dum ova sua posuerint, & tum ova illorum deponere ad radices arborum in ligno putrido, dum hi exclusi, cito arbores mundarent ab hospitibus his inhospitatis. §. XIV. Porro, si aliam ob caussam ad res creatas animum adtendere nolimus, illud sane in Gloriam Summi Creatoris facere certe debemus; cum scil. in unaquaque planta, unoquoque insecto singulare aliquod observaturi simus artificium, quod in aliis non invenimus corporibus. Et, hicce cum illis comparatis, invenimus, quod hoc casu quodam factum non sit, sed in finem certum atque determinatum, certamque ob caussam, quae vel propagationi plantae aut animalis inservit, vel conservationi, vel ratione cognatorum illorum. Invenimus quomodo plantae contra elementorum injurias, atque devastationes animalium conservatae sint; quomodo unumquodvis animal praesidio quodam gaudeat, quo se a reliquorum devastationibus tueri queat; adeo ut nihil possit perire ex his, quae creata sunt. Tandem quoque ex contemplatione rerum creatarum, visuri sumus, quod omnia creata, ad nostram utilia sint necessitatem, licet non immediate, sed saepe per secundum & tertium. Imo ita, ut, quod maxime nobis nocere putamus, saepe plurimum nobis expediat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
