Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 254
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim in privata nostra oeconomia nec aratrum, nec sepes, nec sterquilinium ad victum &medicinam apta sunt, sua tamen utilitate gaudent maxima, ita etiam in oeconomia naturae muita sunt comparata, quae licet immediate usui esse nequeant, attamen mediate maximam adferunt utilitatem. Homines suam oeconomiam inter maxima numerant inventa, quae excogitare potuerunt; ast consideres jam velim, quam admiranda sit oeconomia ab ipso Ente sapientissimo instituta. Vides, mi Lector! mihique concedas, necesse est, juxta effatum omnium Theologorum &Philosophorum, omnia esse creata in usum hominis, hominem autem in gloriam Creatoris, quae manifestatur ex opere creationis; credisne jam, aliquod posse esse inutile, licet omnia