# Amoenitates academicae. Vol. 3 255

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/255

Invenimus plurimas curiositates partim partim utilitates in peregrinatorum diariis, de his vel illis animalibus, plantis & lapidibus, eorum autem observationes nullo usui nobis esse queunt, quamdiu corpora illa ad distinctas species referre ignoramus, ut illas Systemati inserere queamus & sciamus tum, quod ista curiositas huic vel illi objecto competat, quando illud videre nobis contingit. XV. Si jam homo creatus est in laudem sui Creatoris; si Summum Numen sese patefecit hominibus per revelationem, atque per res creatas; si omnes res creatae, singulari quodam constant mechanismo, prorsus admirando; si denique omnia creata sunt in usum hominis, adeo ut nihil habeat sibi utile in globo terraqueo, exceptis elementis, praeter res naturales; tum eadem sane ratione quaeri potest; cui bono res quaedam alia creata est, ac cui bono est homo? Quia Sapientissimus ille Conditor nihil nisi in certum finem seu cuidam bono creavit. Ignorantia facit, ut saepe nesciamus, ad quodnam utilis sit res quaedam; sed ideo impium sane est dicere, Creatorem fecisse quidquam frustra, quum omnia bona sunt, quae creavit Gen, I. 31. XLII. σ) ο ( XLII. OPRIA NOVERUII Quam

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
