# Amoenitates academicae. Vol. 3 258

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/258

Uterum maternum vix reliquimus, antequam depravata nos excipit consvetudo, atque etiam id ipsum quod natura concessum nobis voluit, denegat; LAC nempe maternum, hoc temerariori consilio, quod nec Balenae, nec immanissimae Leaenae, aut Tigres ubera nuper a se in lucem editis subtrahunt. Dolendum omnino, tam late hoc malum inter homines serpsisse, ut matres, quae vel minimum sibi supra vulgus sapere videntur inglorium sibi ducant, propriis infantibus proprias mammas porrigere. Quare non inutilem prorsus operam praestituri nobis videmur, si quaedam huc pertinentia, ex regulis diaeteticis adferamus. Consvetudini jam jam stabilitae bellum non indicimus, neque vero eandem penitus sublatum iri, sperare licet; atqui si forte quibus ansam praebuerimus deponendi praejudicia, voti nos compotes factos judicabimus. Confirmat experientia mammas puerperarum intumescere, dum foetum maturum esse constat, & statim ac excussus est infans, incipit uterus se contrahere, atque deposita sensim crassiori & pulposa substantia, evadit tenuior ac tandem fere membraneus, quo facto, humores uterum petentes versus mammas repelluntur, quae idcirco post biduum, cum horripilationibus aperiuntur, & producunt lac illud cum sangvine commixtum, quod Colostrum nuncupamus, cujus crasis ac proprietas a lacte puro, ipsi succedente multum differt: nam igni admotum coagulatur, non secus fere ac ovi albumen; adsumtum denique purgandi vim exserit. Infans, novem mensium spatio, in utero materno, intra Chorion & Amnion inclusus, & instar pulli in albumine suo natantis, nutrimentum per os a liquore, quo undique circumfunditur, assumit, per placentam uterinam, tanquam ex vitello, dum ope funiculi umbilicalis ipsi infunditur sangvis maternus; excrementa autem eliminare non potest, prius quam libero expositus aëri, respiraverit; unde fit, ut ex memorato albumine, in intestinis foetus generentur sordes tenaces ac nigrae, velut pix liquida & tenax, quae medicis Meconium dicitur, post partum expellendae.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
