# Amoenitates academicae. Vol. 3 259

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/259

Alma rerum mater, Natura, infantem adversus omnes elementorum injurias, quibus, relicta sede prima, exponitur, optime munivit: Contexit nimirum corpusculum pituita crassiori, ne fibrillae & papillulae tenelli, quid detrimenti capiant; Oculis intus praesidio est tunica Halleriana, ne visui noceant subito supervenientes radii solares; Aures penitus sunt clausae, ne soni vehementiores membranis tympani vim inferant; Naribus non deest sua intrinsecus pituita, ne graveolentia olfactum nimis feriant. Liquorem denique nutrimento recens nato destinavit longe optimum, qui facillime hauriatur, omni acrimonia destituatur, optime nutriat ac digestu haud difficilis sit; quae proprietates singulae lacti materno competunt. Ast summopere videndum, ut, antequam nutrimentum recipiat infans, primae viae meconio dicto exonerentur, quod retentum degenerabit in matricem ac scaturiginem plurimorum morborum chronicorum, quales sunt Tormina, Hectica puerilis, Scabies, alii, quorum exempla in medicorum scriptis passim occurrunt. Ejusmodi autem purgans, quod infanti necessarium contendimus, malo ipsi opponi & subjecto adprime convenire debet; quocirca sit, a) formae liquidae, b( sufficienti constans vehiculo & pingve, ut tenacitatem meconii dissolvat, totumque tubum purget ac emolliat, c) omni destituatur acrimonia, ne nimis stimulet, aut corrodat sensilissima adhuc intestina.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
