Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 261
Unproofread scanNot analysed yet
His prima debentur valetudinis stamina, immo vero temperamentum infantis, quod hoc modo contractum, vix ac ne vix quidem postea mutabile. Nec mirum est, illos hereditate quasi a nutricibus accipere etiam animi dotes. Lac videlicet maternum est chylus, quem assummit infans eo praecipue tempore, quo intestina, propter tenuitatem suam alium ex solidiori nutrimento producere nequeunt, &hinc medicorum canon: qualis cibus, talis chylus; qualis chylus, talis sangvis; qualis sangvis, talis nutritio; &humores inde secreti. Dum adhuc in utero jacet infans, saturatur liquoribus, ex corpore materno per placentam uterinam colatis atque una cum iis quasi naturae avitae. boni ac mali, particeps fit; lacti autem, quod postea nutrimentum suppeditat, ac, uti supra diximus, sangvinis naturae adtemperatur, proprium est, ut jacta fundamenta corroboret ac stabiliat. Adfectus &subitanei animi motus, mutant non tantum liquida, sed ipsa solida corporis, adeo ut hominum plurimi, laxioris compagis, ac sequioris praecipue sexus, inde deliquia animi, convulsiones, palpitationes cordis &apoplexiam patiantur, luridi, pallidi. subnigri fiant, ac cholera aut diarrhoea adficiantur. Nec desunt exempla infantum, qui in ipso utero, variis morbis, e. g. Hieranoso, Ictero, Epilepsia, adfectibus matris unice oriundis, correpti fuerint. Unde probabile omnino est, mutationes omnes in matre contingentes cum embryonibus communi cari, quamquam modum specialiorem ignorant Physiologi. Verbo: liberi, cum ab utero, tum ab uberibus, stamina valetudinis repetunt. Rariora quidem, quam quae vulgo circumferuntur, exstant exempla matrum, quibus foetum nutriendi facultatem natura negaverit. Quibusdam tamen hoc contingit, quando nempe, a) lacte prorsus destituuntur, b) tantillum ipsis profluit, ut proli non sufficiat, c) papillis prominulis carent, d) aut alio malo pectus habent correptum, &in his casibus nutrices in auxilium esse vocandas, liquido constat.