Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 263
Unproofread scanNot analysed yet
Porro de penuria lactis, quam seminae caussantur, prius quaeri nequeunt, quam per octiduum lactando, illi mederi conatae sunt. Etenim videmus haud raro mulieres, molesta saepius facta mutatione malarum nutricum, defatigatas &coactas tandem ipsas mammas porrigere; quae hoc ipso uberiorem lactis proventum allexerunt; etiam novimus feminas, quarum continuae de morbis, eg. Cachexia, Scorbuto, &c. plures annos agitatae querelae tum primum cessarunt, cum lactare inceperunt, eo quod illo tempore, possetum, lac purum &c. copiosius adsumserunt, nec amissam tantum valetudinem hac ratione recuperarunt, coloremque faciei restituerunt, sed &pingves factae sunt. Suis quidem, fatemur, incommodis non carent lactantes, cum interdum ubera vel rumpantur vel excorientur, vel denique tumores in ipsis generentur, &lac etiam ipsum destillet; rariores tamen sunt hi casus neque illis aequiparandi malis, quae saepius penes matres non lactantes oboriuntur, quales sunt Scirrbus mammarum &tristissimum illud subseq. Carcinoma. §. III. Suas se optime egisse partes persvadent sibi plurimae matrum, cum nutricem officio perarduo vel mediocriter parem comparaverunt; id vero quod summa attentione dignum, parum curant, quod nempe lac illud peregrinum &spurium domestico ac legitimo multo saepe deterius sit, atque eam ob caussam, non possit non innummeris malis infantem exponere, a quibus alias persisteret immunis. Omnium enim primo privatur infans Colostro, quod, uti §. I. notavimus, meconium in intestinis collectum ac retentum expellit, immo necessarium est, ut nisi hoc ipsum adsumatur, tenellis valetudinem non nisi infirmam prorsus, polliceri queamus.