# Amoenitates academicae. Vol. 3 269

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/269

Abundantia ciborum saginatae, atque otiosam degentes vitam, nutrices fiunt somnulentae, adeo inter dormiendum pusiones nonnunquam suffocent, cum contraria per στοργην matres soboli vehementer timeant, & studiosissime praevideant omnia ipsi nocitura, quam ob caussam levius semper hae obdormiscunt, & raro detrimentum nutriendis inferunt. Infinitis etiam exemplis nos edocet experientia, propensum illum in liberos adfectum lactando majora indies capere incrementa, & matres, majori prorsus amore illos amplecti liberos, quos suis uberibus nutriverunt, quam quos, si qui sint, nutricibus alendos commiserunt. In Gallia aliisque regionibus, magis quam Svecia, usus invaluit, infantes statim post partum ad feminam quandam, ruri habitantem, & puerperio nuper defunctam, emittendi, ut ab illa nutriantur & educentur, sed praeterquam, quod amor in pusionem proprium, adventitium reddat privignum, etiam saepe fieri potest, ut rustico genere oriundum, loco nobilis, recipiant parentes, qui quidem, se deceptos esse vix percipere possunt, propter conrinuas faciei & lineamentorum omnium mutationes, ita saepe evidentes, ut oculi qui statim a nativitate coerulei erant in subrubros, ipsique capilli in alium atque alium colorem transeant. Ingenue tamen fatemur, infantibus conducibilius esse, ut lacte nutricis quam bubulo alantur: hoc enim, a) statim ac ex uberibus emulctum est, & frigescere incipit, crasin mutat, b) diverso sapore est, c) calore naturali, ei qui nutrietur, adprime necessario destituitur, ac si vel maxime, admoto igne calefiat, tamen ab ipso vase, cui infunditur alteratur, d) sua natura plus acidi generat: confirmant in rei fidem observationes Nob.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
