Latin
TOSINII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 271
Unproofread scanNot analysed yet
TOSINII INSECTOROM ILORA, Quam PRAESIDE DIN. DOCT. CAROLO LINNAEO, Proposuit ALUMNUS DEGEERIANUS JONAS GUSTAV FORSSKAHL. Uplandus. Upsaliae 1752. Novemb. 4. Qui oculos primum in orbem nostrum conjecerit, altissimos quidem Montes, vastas Rupes, spatiosos Campos, ramosas Arbores, &ingentia ubique Animalia statim observaverit, mox vero, accuratius naturae miracula contemplando minimae Herbae, Animalcula &Lapides conspectui sese offerunt; crebris enim observationibus cognitio nostra augetur, quae eo ampliora incrementa capit, quo magis ad minutissimas etiam res studiosa indagine penetraverit.