# Amoenitates academicae. Vol. 3 272

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, TOSINII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/272

Nam quemadmodum sedulus quispiam Telluris descriptor majora delineando Regna, omnium primo eam uno velut intuitu conspiciendam praebet, deinde vero in Provincias, Urbes, Paroecias & Pagos dividendo ad penitiorem ejus notitiam viam commonstrat; ut hospes fere mundi & alienigena is sit censendus, qui nihil, praeter magnorum imperiorum situm, noscere didicit; ita eundem quoque in Naturae Regnis oidinem cernere licet. Plurimi mortalium satis sibi oculati videntur, cum terram aquis divisam, viridi habitu decoram, floribusque mille colorum, tanquam totidem gemmis, exornatam intuentur, in qua animantia gradiuntur, aves volant, amphibia serpunt, insecta currunt, vermesque repunt; Sed hi erunt fere, qui talpae domi vocari merentur. Neque enim negari potest, ineptum esse dominum ac possessorem, qui praedii sui non omnes & singulas partes accuratissime noverit, ut, inde calculis rite subductis, rebus suis providere, commodaque, quae unquam sperari possunt, universa procurare valeat. Benevoli igitur Lectoris favorem si non mereri, saltem opperiri liceat, cum eam nunc Historiae naturalis particulam attrectare in animum induximus, quam plurimi hominum hucusque neglexerunt. Insecta loquor, quorum circumvagantibus Flora nostra Svecana agminibus domicilia offert & suppeditat. Opus hoc quidem est tam elaboratu difficile, quam raritate Scriptorum pene insolens. Quapropter apud aequos rerum aestimatores id facile sum consecuturus, ut juvenilia conamina mea boni consulant, cum tanto labori perficiendo & penitus absolvendo, paucissimi, qui nostrae aetatis sunt, anni minime sufficiant, cui ne cana quidem innumerorum experientia vix suffecerit. Nos Symbolam in commune primi conferentes, laeta jamdum spe istos fructus praecipimus, quos felix sine dubio posteritas aliquando perceptura erit. INSECTA, ut numero & multitudine ceteros terrae incolas vincunt, ita, si originem respicias, antiquitate hominibus non cedunt. Cognitio autem eorum, quando cum notitia reliquarum rerum naturalium contenditur, longe est recentior cum minima haec animalcula sero admodum sui nobis curam insinuaverint. Res ipsas nosse heic, quemadmodum alias semper, primus habetur sapientiae gradus. Inter veteres ARISTOTELES & PLINIUS pauca admodum, ceteri fere nihil de Insectis resolverunt & ad posteritatis memoriam transmiserunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
