# Amoenitates academicae. Vol. 3 274

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, GEL, GOEDART, MERIANA, SCHVART. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/274

GEL, GOEDART, MERIANA, SCHVART. ZIUS, ALBINUS, ROESEL, & ceteri. Tandem, inventis Microscopiis, rerum naturalium periti, propiorem ad naturae arcana nacti aditum, quae prisco mundo secreta & plane incognita fuerant, in apricum produxerunt, nec, antequam minima etiam quaevis incredibili solertia perlustraverant, destiterunt. Quo factum est, ut recta quasi via clarissimi homines ad scientiam amplexandam, quae hucusque plus curiositatis, quam utilitatis habere visa erat, perducerentur, in quibus sunt LE WENHOEK, BONANNUS, VALISNERIUS, HOEK, JOBLOT, NEDHAM, cet. Nemo tamen horum omnium SWAMMERDAMII diligentiam aequare potuit, quippe qui non tam de externa Insectorum facie, quam de interna inprimis structura, ferro anatomico accurate detegenda, sollicitus fuit. Cui immenso fere labori cum totum se dedisset, crevit cum inaudita cognitione admiratio tanti viri, cujus perspicaciam omnes venerabantur. Ad finem superioris & initium hujus seculi, celeberrima ingenia cum reliquas historiae naturalis partes, tum hanc praecipue illustrandam sibi sumserunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
