Latin
GEL, GOEDART, MERIANA, SCHVART
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 277
Unproofread scanNot analysed yet
Ut vero hanc cognitionem discipulis suis, quibus se totum devovit, eo faciliorem redderet, in FAUNA SVECICA maximam partem insectorum Svecicorum, in genera sua cum differentiis &specierum descriptionibus distributorum, fideliter recensuit. Pinacem etiam seu Synonymiam Specierum diu desideratam, ibidem sistit. Constitutam vero hanc a se methodum in Academicae Pubis institutione presse secutus, satis sibi praemii evenisse opinatus est, postquam in unico Sveciae regno, plures hujus scientiae amatores &procos brevi numerare potest, quam in universo alias orbe deprehendi certum est: Et id quidem non tam jucunditati ipsius studii, quam exquisitissimae Viri Amplissimi sedulitati &fidei adscribendum esse, omnibus constat; cum disciplinae alias, utilissimae etiam, dum animo manuque ignava tractantur, facile marcescant, pretiumque suum amittant. Hisce jam progressibus ad id fastigii, quod obtinet, evecta est cognitio insectorum Europaeorum; stupet vero mens, cogitatione se ad terrae partes longius dissitas convertens, collectiones, quas PE