# Amoenitates academicae. Vol. 3 277

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, GEL, GOEDART, MERIANA, SCHVART. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/277

Ut vero hanc cognitionem discipulis suis, quibus se totum devovit, eo faciliorem redderet, in FAUNA SVECICA maximam partem insectorum Svecicorum, in genera sua cum differentiis & specierum descriptionibus distributorum, fideliter recensuit. Pinacem etiam seu Synonymiam Specierum diu desideratam, ibidem sistit. Constitutam vero hanc a se methodum in Academicae Pubis institutione presse secutus, satis sibi praemii evenisse opinatus est, postquam in unico Sveciae regno, plures hujus scientiae amatores & procos brevi numerare potest, quam in universo alias orbe deprehendi certum est: Et id quidem non tam jucunditati ipsius studii, quam exquisitissimae Viri Amplissimi sedulitati & fidei adscribendum esse, omnibus constat; cum disciplinae alias, utilissimae etiam, dum animo manuque ignava tractantur, facile marcescant, pretiumque suum amittant. Hisce jam progressibus ad id fastigii, quod obtinet, evecta est cognitio insectorum Europaeorum; stupet vero mens, cogitatione se ad terrae partes longius dissitas convertens, collectiones, quas PE

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
