Latin
MONANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 28
Unproofread scanNot analysed yet
INIDRILAE, Quas, SUE PRAESIDIO, DiN. DOCT. CAROLI LINNAEI, SAE RIAE MTIS ARCHIATRI, PUBLICAE DISQUISITIONI Sistit Stipendiarius Nesselianus JOHANNES J: NIS HAARTMAN, Austro-Finlandus. Vpsaliae 1751. Novemb. 23. Amnium fere unanimis diu fuit consensus, viva omnia ex semine propagari; foetus eandem inire vivendi rationem, quam antea parentes; singula intra suas species multiplicari, atque adeo universa viventia, qualia in principio instituta erant, talia etiam in posterum sine specierum, vel mutatione, vel mixtione permanere. Neque vero meum est propositum hac occasione, receptas illas ab eruditis opiniones refellere; multo minus eximiis Creatoris operibus quid detrahere, sed tatummodo rationes, quae novarum in regno Vegetabili specierum ortum probare videntur, in medium proferre. Hae vero sapientiam gloriamque numinis tantum abest, ut infringant, ut illa, aliis rationibus ad ejus confirmationem, quam quae ab experientia corroborentur, opus non habeat; legesque Divinae, quibus continetur natura, citius ex ipsa experientia, quam praeconceptis opinionibus deducantur.