Latin
TIVER, SLOANE, CATESBY, EHRET
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 281
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ut ad scopum veniam, in recensendis plantis, quae cuique familiae ex vasta Insectorum gente attributae sunt, Floram Svecicam, tanquam obrussam, sequar. Neque vero dissimulandum est, multa esse vegetabilia, in quibus nullos deprehenderim incolas; tantum vero abest, ut haec Insectis vacua pronunciem, ut potius eadem aliis observanda &exa minanda commendem. Ad amplissimamenim hanc rem transigendam plurium in observando industria concurrat necesse est, eademque pluribus in locis opera collocanda. Opus vero aliquando ordiendum est, si ad fastigium id tandem perductum iri sperare fas erit. Ad Insecta vero quod attinet, Faunam Svecicam tanquam indicem secutus sum, quo eo facilius eorum genera &differentiae cum synonymis &descriptionibus cuivis innotescant. Usum ex hac mea consideratione spero aliqualem in publicum redundaturum, utpote: (a) Hinc facilis reddetur Entomologis ratio investigandi quamcunque Insectorum speciem, cum relatum hic legant, ubinam locorum quaerenda sit (b) Quando his Insectum quoddam obtingitcujus naturam &metamorphosin indagare student, sic facile id apto &accommodato alimento nutrire poterunt, absque quo oleum, quod ajunt, &operam perderent. (c) In commodum etiam Botanicorum cedet.